HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XCIV: De Galilaeis, quos occidit Pilatus

#Joan. VII#Luc. XIII

Post haec ambulabat Jesus in Galilaeam, quia in Judaea quaerebant eum interficere. Aderant eo tempore quidam nuntiantes ei de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuerat cum sacrificiis eorum. Quidam enim, dicens se Dei Filium, multos seduxerat de Galilaeis, quos dum duxisset in Garizim, ubi dixerat, se ascensurum coelum coram eis, dum sacrificarent ei, superveniens Pilatus, ipsum cum omnibus occidit, timuit enim ne et Judaeos seduceret. Cumque putarent eos periisse, ideo quia nequiores essent caeteris Galilaeis, ait Dominus: Non minus Judaeos his sceleratos, et similiter, nisi poeniterent, perituros, etiam Hierosolymitas, nisi poeniterent, perituros, sicut perierant olim Siloe, octodecim viri oppressi a turre, quam aedificabant, super quo dixit eis similitudinem ficulneae non facientis fructum, pro qua cultor vineae vix impetravit annum, ne combureretur, donec probaret eam.